I.142-156
Sīc
ait, et dictō
citius tumida aequora plācat
collēctāsque
fugat nūbēs sōlemque redūcit.
Cymothoē simul et Trītōn
adnixus acūtō
dētrūdunt
nāvīs scopulō;
levat ipse tridentī
et vastās aperit syrtīs et temperat aequor
atque rotīs
summās levibus perlābitur undās.
ac velutī magnō in populō cum saepe coorta est
sēditiō
saevitque animīs ignōbile vulgus
iamque
facēs et saxa volant, furor arma ministrat;
tum,
pietāte gravem ac meritīs sī forte virum quem
cōnspexēre
silent arrēctīsque auribus
astant;
ille
regit dictīs animōs et pectora mulcet:
sīc
cūnctus pelagī cecidit fragor, aequora postquam
prōspiciēns
genitor caelōque invectus
apertō
flectit
equōs currūque volāns dat lōra secundō.
Dēfessī
Aeneadae quae proxima lītora cursū
contendunt
petere, et Libyae vertuntur ad ōrās.
est
in sēcessū longō
locus: īnsula portum
efficit
obiectū laterum, quibus omnis ab
altō
frangitur
inque sinūs scindit sēsē unda reductōs.
hinc
atque hinc vastae rūpēs geminīque minantur
in caelum scopulī, quōrum sub vertice lātē
aequora
tūta silent; tum silvīs scaena coruscīs
dēsuper,
horrentīque ātrum
nemus imminet umbrā.
fronte
sub adversā scopulīs
pendentibus antrum;
intus
aquae dulcēs vīvōque sedīlia saxō,
Nymphārum domus. hīc fessās nōn vincula nāvīs
ūlla
tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.