I. 223-253

 Et iam fīnis erat, cum Iuppiter aethere summō

     despiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentīs

     lītoraque et lātōs populōs, sīc vertice caelī

     cōnstitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnīs.

     atque illum tālīs iactantem pectore cūrās

     trīstior et lacrimīs oculōs suffūsa nitentīs

     adloquitur Venus: "ō quī rēs hominumque deumque

     aeternīs regis imperiīs et fulmine terrēs,

     quid meus Aenēās in committere tantum,

     quid Trōes potuēre, quibus tot fūnera passīs

     cūnctus ob ītaliam terrārum clauditur orbis?

     certē hinc Rōmānōs ōlim volventibus annīs,

     hinc fore ductōrēs, revocātō ā sanguine Teucrī,

     quī mare, quī terrās omnīs diciōne tenērent,

     pollicitus -- quae , genitor, sententia vertit?

     hōc equidem occāsum Troiae trīstīsque ruīnās

     sōlābar fātīs contrāria fāta rependēns;

     nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs

     insequitur. Quem dās fīnem, rēx magne, labōrum?

      Antēnor potuit mediis ēlāpsus Achivīs

     Illyricōs penetrāre sinūs atque intima tūtus

     rēgna Liburnōrum et fontem superāre Timāvī,

     unde per ōra novem vastō cum murmure montis

     it mare prōruptum et pelagō premit arva sonantī.

     Hīc tamen ille urbem Patavī sēdēsque locāvit

     Teucrōrum et gentī nōmen dedit armaque fīxit

     Trōia, nunc placidā compostus pāce quiēscit:

     nōs, tua prōgeniēs, caelī quibus adnuis arcem,

     nāvibus (īnfandum!) āmissīs ūnīus ob īram

     prōdimur atque Italīs longē disiungimur ōrīs.

     hic pietātis honōs?  sīc nōs in scēptra repōnis?