I.254-282
Ollī subrīdēns
hominum sator atque deōrum
Vultū, quō
caelum tempestātēsque
serēnat,
Ōscula lībāvit
nātae, dehinc tālia fātur:
"Parce
metū, Cytherēa, manent immōta tuōrum
fāta tibī; cernēs urbem et prōmissa Lavinī
moenia, sublīmemque ferēs ad sīdera caelī
magnanimum Aenēān; neque mē sententia vertit.
hic tibi (fābor enim, quandō haec tē cūra remordet,
longius, et volvēns fātōrum arcāna movēbō)
bellum ingēns geret Ītaliā populōsque ferōcis
contundet mōrēsque virīs et moenia pōnet,
tertia dum Latiō rēgnantem vīderit aestās
ternaque trānsierint Rutulīs hīberna subāctīs.
at puer Ascanius, cui nunc cognōmen Iūlō
additur (Īlus erat, dum rēs stetit
Īlia rēgnō),
trīgintā magnōs volvendīs mēnsibus orbīs
imperiō explēbit, rēgnumque ab sēde Lavīnī
trānsferet, et Longam multā vī mūniet Albam.
hīc iam ter centum tōtōs rēgnābitur
annōs
gente sub Hectoreā, dōnec
Mārte gravis geminam partū
dabit Īlia prōlem.
inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus
moenia Rōmānōsque suō
dē nōmine dīcet.
hīs
ego nec mētās rērum nec tempora pōnō:
imperium
sine fine dedī. quīn aspera Īunō,
quae
mare nunc terrāsque metū caelumque fatīgat,
cōnsilia
in melius referet, mēcumque fovēbit
Rōmānōs,
rērum dominōs gentemque togātam.