I.437-465

"ō fortūnātī, quōrum iam moenia surgunt!"

Aenēās ait et fastīgia suspicit urbis.

īnfert saeptus nebulā (mīrābile dictū)

per mediōs, miscetque virīs neque cernitur ūllī.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrae,

quō prīmum iactātī undīs et turbine Poenī

effōdēre locō signum, quod rēgia Iūnō

mōnstrārat, caput ācris equī; sīc nam fore bellō

ēgregiam et facilem vīctū per saecula gentem.

hīc templum Iūnōnī ingēns Sīdōnia Dīdō

condēbat, dōnīs opulentum et nūmine dīvae,

aerea cui gradibus surgēbant līmina nexaeque

aere trabēs, foribus cardō strīdēbat aēnīs.

hōc prīmum in lūcō nova rēs oblāta timōrem

lēniit, hīc prīmum Aenēās spērāre salūtem

ausus et adflīctīs melius cōnfidere rēbus.

namque sub ingentī lūstrat dum singula templō

rēgīnam opperiēns, dum quae fortūna sit urbī

artificumque manūs intrā operumque labōrem

mīrātur, videt Īliacās ex ordine pugnās

bellaque iam fāmā tōtum vulgāta per orbem,

Atrīdās Priamumque et saevum ambōbus Achillem.

cōnstitit et lacrimāns "quis iam locus," inquit, "Achātē,

quae regiō in terrīs nostrī nōn plēna labōris?

ēn Priamus. sunt hīc etiam sua praemia laudī,

sunt lacrimae rērum et mentem mortālia tangunt.

Sīc ait, atque animum pictūrā pascit inānī,
multa gemēns, largōque umectat flūmine vultum.            465