II. 347-363
quos ubi confertos ardere in proelia uidi,
incipio super his: 'iuuenes,
fortissima frustra
pectora, si uobis audentem extrema cupido
certa sequi, quae sit rebus fortuna uidetis:
350
excessere omnes adytis arisque relictis
di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae. moriamur
et in media arma ruamus.
una salus
uictis nullam sperare salutem.'
sic animis iuuenum furor additus. inde, lupi
ceu 355
raptores atra in nebula,
quos improba uentris
exegit caecos rabies catulique relicti
faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
uadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
urbis iter; nox atra caua
circumuolat
umbra. 360
quis cladem illius noctis, quis funera fando
explicet aut possit lacrimis aequare labores?
urbs antiqua
ruit multos dominata per annos;
II.370-385
Primus se Danaum
magna comitante caterua 370
Androgeos offert nobis, socia agmina
credens
inscius, atque ultro uerbis compellat
amicis:
'festinate, uiri! nam quae tam sera moratur
segnities? alii
rapiunt incensa feruntque
Pergama: uos celsis nunc primum
a nauibus itis?' 375
dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
fida satis) sensit medios delapsus
in hostis.
obstipuit retroque pedem cum uoce repressit.
improuisum aspris ueluti qui sentibus anguem
pressit humi nitens trepidusque repente refugit 380
attollentem iras et caerula colla tumentem,
haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.
inruimus densis
et circumfundimur armis,
ignarosque loci passim et formidine
captos
sternimus; aspirat primo
Fortuna labori. 385