IV. 275-330
At
uero Aeneas aspectu obmutuit amens,
arrectaeque horrore comae et uox faucibus
haesit. 280
ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
heu quid agat?
quo nunc reginam
ambire furentem
audeat adfatu? quae prima exordia sumat?
atque animum
nunc huc celerem nunc diuidit
illuc 285
in partisque rapit uarias perque omnia
uersat.
haec alternanti potior sententia uisa est:
Mnesthea Sergestumque uocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent et quae rebus
sit causa nouandis 290
dissimulent; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quae mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. ocius
omnes
imperio laeti parent et iussa facessunt. 295
At
praesensit, motusque excepit prima futuros
omnia tuta timens. eadem
impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
saeuit inops
animi totamque incensa per urbem 300
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia nocturnusque uocat clamore
tandem his Aenean compellat uocibus ultro:
'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305
posse nefas tacitusque mea decedere terra?
nec te
noster amor nec te data dextera
quondam
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
quin etiam
hiberno moliri sidere classem
et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310
crudelis? quid, si non arua aliena
domosque
ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus aequor?
mene fugis?
per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miserae
nihil ipsa reliqui), 315
per conubia nostra, per inceptos
hymenaeos,
si bene quid de te merui, fuit
aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis et istam,
oro, si quis
adhuc precibus locus, exue mentem.
te propter
Libycae gentes Nomadumque tyranni 320
odere, infensi Tyrii; te propter
eundem
exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
fama prior. cui me moribundam deseris hospes
(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?
quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater 325
destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
saltem si
qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi
paruulus aula
luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta uiderer.' 330